라틴어 문장 검색

exiguum campi ante castra erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:1)
vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut secum extulisset quod suum non esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 297:1)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)
ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 140:1)
castrorum et campi medio in medio campi spatio, qui campus castrorum medius fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2281)
Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.
(카이사르, 아프리카 전기 30:2)
castrorum et campi medio] quia in mediis castris principia sunt semper.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2282)
Verum rex et reliquiae fidelium obtinentes camporum planitiem, in castris inimicorum pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:6)
Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.
(카이사르, 아프리카 전기 56:4)
Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 13:1)
quamquam multi velint 'celsoque omnis de colle videri iam poterat legio' ad Aenean referre, ut intellegamus venientes in collibus fuisse Troianos, castra vero Etrusca in campis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6037)
aut intellegimus mente eum tractasse quod de campis milites solent ad castra confugere, et sic dixisse 'quo deinde'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7782)
litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra movit exercitumque ad Campos Macros consuli tradidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 201:1)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 191:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION